CATHARINA Medicaea

CATHARINA Medicaea
CATHARINA Medicaea
filia Laurentii, nupsit Henrico Duci Aurelianensi secundogenito Francisci I. A. C. 1533. Post sterilitatem decennalem, iam Regina, decem liberos peperit: inter quos Franciscum II. Carolum IX. Henricum III. omnes Reges, Franciscum Alenconium Brabantiae Ducem, etc. Mortuô maritô, et filiis vel minorennibus vel absentibus, Galliae Regem, omnia turbis miscuit, vere regni Furia, etc. Hanc Clemens VII. patruus eius magnus Henrico elocaverat, non ex amore, sed odio ductus, quia ex Mathematicis cognoverat, natam eam exitio Patriae, idicrco etiam Florentini de exponenda, aut prostituenda Virgine cogitârant, Thuan. In regno 30. annos grassata, maerore animi, A. C. 1589. aetat. 72. decessit, vasti animi ac superbi luxus soemina, Thuan. l. 94. postquam de filiorum, Successorumque fortuna, per Magicum speculum, fuisset edocta, Pet. Matth. in Histor. Henrici IV.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • COSMUS de Medicis — cognomine Magnus, frater Laurentii, et fil. Iohannis, rem publicam Florentivam feliciter gubernavit, opibus immensis congestis. Hinc invidia, et exilium. Sed revocatus, Patris populi et Patriae liberatoris elogium meruit. Literarum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAROLUS IX — I. CAROLUS IX. fil. Henrici II. ex Catharina Medicaea, natus A. C. 1550. Egregiis a natura dotibus instructus: Sed a Matre in transversum actus est, venationi inprimis frequenti adhibitus, in qua caesarum ferarum vulneribus cnbitotenus brachium… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRANCISCUS Alenconius Dux — fil. Henrici II. Gall. Regis ex Catharina Medicaea, natu minimum, quem ut ad regnum eveheret mater, a Nostradamo monita, omnes suos quatuor filios regio apice fulsuros, ei Algerii in Africa regnum, ab Ortomanno petiisle dicitur. Iam ante pacem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS II — I. HENRICUS II. Andegavensis, Godofredi III. fil. Angliae Res, post Steph. A. C. 1155. ob matrem Mathildem, filiam Henrici I. ductâ Eleonorâ, Aquitaniam quoque et Pictones nactus est. Legibus primo, tum contra peregrinos, tum contra Proceres… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NERACUM — urbs tractus Vazatensis, in Aquitania, ad amnem Baisam, Ducatus tamen Leporetensis pars. Vix 2. leuc. a Garumna, fere 3. a Condomo in Septentrionem, 4. ab Agenno in Occasum, satis est culta. Hîc collatio Neraciana dicta, instituta est a Catharina …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”